I. 3. Thassus bonorum. xxxiv

Θάσσος ἀγαθῶν, id est Thassus bonorum. Similiter natum adagium nempe a loci fertilitate. Nam Thassus insula est juxta Thraciam. Zenodotus hujusmodi quandam fabulam refert : Callistratus orator demigrans Athenis persuadere conatus est Atheniensibus, ut regionem quae ex adverso erat incolerent, multa splendida de ejus feracitate jactitans, et quod auri venas haberet, et quod glebam optimam. Denique in summa, inquit, Thassus bonorum est. Hinc in vulgi sermonem abiisse Θάσσος ἀγαθῶν, id est Thassus bonorum, de iis, qui splendida pollicentur.

Index Adagiorum