III. 4. Aurificem te futurum credebas. xxxvi

Χρυσοχοήσειν ᾤου, id est Aurificem te futurum arbitrabare. Natum aiunt ab hujusmodi quodam eventu. Invaluerat aliquando fama apud vulgus Atheniensium in Hymetto monte magna auri fragmenta videri, quae a formicis illis pugnacibus servarentur. Itaque quidam creduli sumptis armis exierunt illas expugnaturi. Qui cum re infecta frustraque sumpta labore redirent in urbem, irrisi sunt a caeteris civibus illud objectantibus : Σὺ δὲ ᾤου χρυσοχοήσειν. Tu credebas te fusurum aurum. Meminit hujus rei Eubulus in fabula, cui titulus Glaucus :

Ἡμεῖς ποτ᾿ ἄνδρας Κεκροπίδας ἐπείσαμεν

Λαβόντες εἰς Ὑμηττὸν ἐξελθεῖν ὅπλα

Καὶ σὺ ἐπὶ μύρμηκας ἡμερῶν τριῶν

Ὡς χρυσοτεύκτου ψήγματος πεφηνότος,

id est

Quondam viris nos Cecropidis persuasimus,

Sumptis ut armis montem Hymettum incurrerent

Contraque formicas cibaria tridui.

Ferrent, velut fragmentula auri fusilis

Apparuissent.

In penultimo versu aut mendum est aut defectus. Fortasse pro σύ legendum σῖτον. Ita certe constabit versus :

Καὶ σῖτον ἐπὶ μύρμηκας ἡμερῶν τριῶν.

Extat et apud Platonem libro De republica quinto : Τί δὲ ἦν ὁ σὸς Θρασύμαχος, χρυσοχόης εἰς τούσδε νῦν ἐνθάδε ἀφῖχθαι, ἀλλ᾿ οὐ λόγων ἀκουσόμενος; Quid autem erat tuus Thrasymachus, si auri fusor ad eos, qui nunc hic sunt, advenisset ac non potius rationes auditurus ? Aeschines : Ἀποφοιτήσας περὶ τούτῳ δῆλον ὅτι χρυσοχοεῖν ἐμάνθανεν, ἀλλ᾿ οὐ τὸ προκείμενον αὐτῳ πράττειν ἢ πάσχειν. Id est cum hinc se subduxerit, perspicuum est, quod aurum fundere didicit potius quam id facere pative, quod ipsi propositum erat. Paroemia conveniet, ubi quis ingentes spes animo concepit, sed discedit frustratus. Quod fere solet accidere iis, qui suo sumptu mittunt qui terras pervestigent incognitas aut qui in fornaces alchimisticas omnia sua profundunt.

Index Adagiorum