I. 3.Dathus bonorum.xxxiii
Δάθος ἀγαθῶν, id est Dathus bonorum, in eandem sententiam dici consuevit. Est autem Dathus Thassiorum colonia juxta Strymonem cum alioquin opulenta ac florens tum quod habet etiam auri venas, ut hinc in proverbium abierit Δάθος ἀγαθῶν id est Dathus bonorum, de conferta rerum opulentia. Proverbii praeter alios meminit Suidas, apud quem legimus Δατός, non Δάθος. [Lex., 91]