III. 4. Mars haud concutit sua ipsius arma. xxix

Ἄρης τὰ αὑτοῦ ὅπλα οὐ σαλεύει, id est Mars sua ipsius arma non jactat. Commode feruntur quibus assuevimus quaeque nobis quadrant, etiam si sint gravissima. Jactamus enim, quod incommode ferimus. Unde Juvenalis :

Nec jactare jugum vita didicere magistra.

Ita studiorum labor, qui occideret athletam, non gravat eruditum.

Index Adagiorum