Adagiorum Chiliades

Adagium 2328

III. 4Atqui non est apud aram consultandum.xxviii

Ἀλλ᾿ οὐδὲν δεῖ περὶ ρὸν βωμὸν τὰς ἐπινοίας, id est Atqui nihil opus juxta aram cogitare. Consultandum, antequam incipias ; in ipso negotio sera consultatio. Sumptum a sacrificiis, qui pro ritu sacrorum omnia praeparant, priusquam accedant ad aram. Nam in ipsis sacris periculosum existimabatur, si quid parum rite dictum ac factum fuisset a sacerdotibus aut patrimis ac matrimis. Declarat M. Tullius in oratione De responsis aruspicum : An, si ludus constitit aut tibicen repente conticuit aut puer ille patrimus et matrimus si terram non tenuit aut tensam aut lorum omisit aut si aedilis verbo aut nutu aberravit, ludi sunt non rite facti ? [Harusp. Resp.]