III. 4. Invulnerabilis ut Caeneus. xxv

Ἄτρωτος ὑπάρχεις ὡς Καινεύς, id est Invulnerabilis es ut Caeneus. De his, qui laedi non possunt. Est in poetarum fabulis Caeneum munere Neptuni nullo telo violari potuisse. Caeterum juxta fidem historiae Caeneum Thessalum quempiam aiunt fuisse rei bellicae cum primis peritum, adeo ut, cum multis praeliis interfuisset, nunquam vulnus acceperit. Denique cum Lapithis auxilium ferret adversus Centauros, deprehensus solus ab hostium multitudine obrutus est citraque corporis vulnus extinctus. Itaque Lapithae cadavere integro reperto sparserunt rumorem Caeneum in omni vita invulnerabilem fuisse. Venustius enuntiabitur per comparationem.

Index Adagiorum