III. 4. Senescit bos. xxii

Γηρᾷ ὁ βοῦς, τὰ δ᾿ ἔργα πολλὰ τοῦ βοός, id est

Bos consenescit, at opera multa sunt bovis.

Cum ob aetatis imbecillitatem aliquis inutilis redditur ad obeundum munus. Nam divitum vulgus haud aliter ministris utitur quam equis et canibus aut paulo etiam inhumanius : dum usui sunt, alliciunt ; ubi senuerint, rejiciunt. Unde consultum est, ut unusquisque sibi paret, quo senectutem suam commodius foveat alatque, ne tum cogatur ex aliena liberalitate pendere, cum a nemine non contemnetur. Ac meminerit Diogenis apophthegmatis, qui rogatus, quidnam esset in hac vita calamitosissimum, respondit : Γέρων ἄπορος, id est senex egens.

Index Adagiorum