I. 3. Bonorum myrmecia. xxxii

Mymercia bonorum Ἀγαθῶν μυρμηκία, id est Bonorum myrmecia, de immensis opibus. Nam myrmecia Graece significat cavernam aut agmen formicarum. Quanquam ab illis formicis sumptum videri potest, de quibus meminit Plinius libro undecimo, capite tricesimoprimo ; quas ait esse colore felium, magnitudine luporum Aegypti. Eas in septentrionali Indorum, qui Dardae vocentur, regione aurum e cavernis egerere. Erutum hiberno tempore Indi furantur aestivo fervore conditis propter vaporem intra cuniculos formicis, quae tamen odore sollicitatae provolant, neque raro lacerant quamvis praevelocibus camelis fugientes. Atque huc videtur respexisse divus Basilius, cum scribit ad nepotes, quicquid ultra necessitatem usus superesset, sive esset Lydia gleba sive formicarum auriferarum opus, hoc magis esse contemnendum, quo minus esset eo opus. Quanquam nihil prohibet, quominus ad nostras formicas referatur, non solum propter innumerabilem agminum multitudinem, verumetiam propter genuinam quandam animantis in accumulando penore industriam, ore trahentis quodcumque potest atque addentis acervo, quemadmodum scripsit Flaccus. Qua quidem ex re factum opinor, ut antiquitus formicarum coetus opulentiam portenderit, quemadmodum testatur Cicero libro De divinatione primo, Midae, inquiens, illi Phrygio cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Ditissimum fore praedictum est. Quod evenit. Huc allusit Theocritus in Encomio Ptolemaei :

Μυρμάκων ἅτε πλοῦτος ἀεὶ κέχυται μογεόντων,

id est

Nec secus ac formicarum semper properantum

Divitiae sunt extructae.

Idem in Syracusanis :

Μύρμακες ἀνήριθμοι καὶ ἄμετροι,

id est

Formicae numeroque modoque carentes,

turbam hominum frequentem significans. Huic affine generi est quod Plato libro De Republica nono τὸ τῶν ἡδονῶν σμῆνος dixit, id est voluptatum examen, et Socrates apud Plutarchum Cheronensem, ἀρετῶν σμῆνος, Examen virtutum id est virtutum examen, pro turba numeroque immenso. Porro locus quem adducit Plutarchus, est in Menone Platonis. Confine est his quod idem adducit in Cratylo : σμῆνος σοφίας, id est examen eruditionis. Item quod apud Athenaeum libro octavo Alexis scripsit in Pamphila : Plaustra bonorum

Παρέθηκε τὴν τράπεζαν, εἶτα παραφέρων

Ἀγαθῶν ἁμάξας,

id est

Apposita mensa est, plaustra deinceps intulit

Bonorum.

Index Adagiorum