III. 4Tolle digitum.xiv
Αἶρε δάκτυλον, id est Tolle digitum. Victum te fatere. Nam hoc signo, qui in conflictu succubuisset, τὴν ἡττὴν agnoscebat. Persius in satyra quinta :
[Sat.] Cognatum illi, quod alio dictum est loco : Dare herbam. Huc, ni fallor, respexit divus Hieronymus in Dialogo Luciferiani et Orthodoxi, cum ait : En tollo manum, cedo, vicisti. [Alt.] Athenaeus libro sexto ex Antiphane refert hos versus in tragicos poetas :Nil tibi concessit ratio ? digitum exere, peccas.
[Deipn.] id estὍταν μηθὲν δύνωντ᾿ εἰπεῖν ἔτι,
Κομιδῇ δ᾿ ἀπειρήκασιν ἐν τοῖς δράμασιν,
Αἴρουσιν ὥσπερ δάκτυλον τὴν μηχανήν,
Paulo aliter usus videtur Marcus Tullius libro in Verrem sexto : Accurrunt tamen tutores, digitum tollit Junius patruus. [Verr.] Nam hic videtur esse gestus comprobantis aut se profitentis emptorem sive conductorem. Siquidem et hoc pacto olim ferebantur suffragia, et in auctionibus eodem qui volebat declarabat se emptorem aut conductorem.Ubi nil habent, quod dicere queant amplius,
Sed prorsus haerent explicanda in fabula,
Repente tollunt machinam digiti vice.