III. 4. Suus cuique crepitus bene olet. ii

Ἕχαστος αὑτοῦ τὸ βδέμα μήλου γλύκιον ἡγεῖται, id est Unusquisque suum ipsius crepitum malo suaviorem existimat. Hoc est : Nemo est, cui sua mala non videantur vel optima. Aristoteles Moralium Nicomachiorum nono : Τὰ πολλὰ γὰρ οὐ τὸ ἴσον τιμῶσιν οἱ ἔχοντες καὶ οἱ βουλόμενοι λαβεῖν. Τὰ γὰρ οἰκεῖα καὶ ἃ διδόασιν ἑκάστοις φαίνεται πολλοῦ ἄξια, id est Pleraque enim non eodem precio aestimantur ab his qui habent et ab his qui cupiunt accipere. Nam sua cuique et quae dat videntur esse multi precii. Hic locus magis congruebat proverbio Suum cuique pulchrum, sed ea pagina jam exierat manus meas. Proverbium de crepitu suspicor ab Apostolio e vulgi fece haustum ; nondum enim quenquam reperi, cui suus crepitus bene oleret. Illud verum est homines vehementius abhorrere ab alienis excrementis et crepitu quam a suis.

Index Adagiorum