III. 4. Chamaeleonte mutabilior. i

Χαμαιλέοντος εὐμεταβολώτερος, id est Chamaeleonte mutabilior. Chamaeleon commemoratur inter animantia, quae colorem mutant. Hujus figuram diligenter describit Aristoteles libro De naturis animantium secundo. Quod ad coloris mutationem attinet, haec tradit : Τῆς δὲ χροιᾶς ἡ μεταβολὴ ἐμφυωμένῳ αὐτῷ γίνεται.Ἔχει δὲ καὶ μέλαιναν ταύτην οὐ πόρρω τῆς τῶν κροκοδείλων, καὶ ὠχρὰν καθάπερ οἱ σαῦροι, μέλανι ὥσπερ τὰ παρδάλια διαπεποικιλμένην. Γίνεται δὲ καθ᾿ ἅπαν τὸ σῶμα αὐτοῦ ἡ τοιαύτη μεταβολή. Καὶ γὰρ οἱ ὀφθαλμοὶ συμμεταβάλλουσιν ὁμοίως τῷ λοιπῷ σώματι καὶ ἡ κέρκος. Ἡ δὲ κίνησις αὐτοῦ νωθὴς ἰσχυρῶς ἐστι καθάπερ ἡ τῶν χελωνῶν. Ἀποθνῄσκων δὲ ὠχρὸς γίνεται, καὶ τελευτήσαντος αὐτοῦ ἡ χροιὰ τοιαύτη ἐστί. Id est Mutatur autem illi color, cum inflatur. Fitque is nunc niger, non absimilis crocodilorum, nunc pallidus, cujusmodi lacertarum, nunc rursum nigris variegatum maculis, qualis est pardorum. Accidit autem hujusmodi mutatio coloris per omne corpus, siquidem et oculi et cauda in eundem cum reliquo corpore abeunt colorem. Motus hujus animantis admodum segnis, qualis est ferme testudinum. Pallescit moriens. Exanimato color idem durat. Hactenus Aristoteles. His ferme consentanea tradidit Plinius libro octavo, capite trigesimotertio, illud addens : hoc animal toto corpore reddere colorem quemcumque proximum attigerit praeter rubrum et album. Competit igitur adagium in hominem versipellem sive inconstantem ac pro tempore sese vertentem in omnem habitum. Plato in Ione : Ἀλλ᾿ ἀτεχνῶς ὥσπερ ὁ Πρωτεὺς παντοδαπὸς γίγνῃ στρεφόμενος ἄνω καὶ κάτω, id est Sed prorsus Protei in morem temet in omnem vertis speciem, dum sursum ac deorsum volueris. Aristoteles Moralium Nicomachiorum primo chamaeleontis vocem usurpat ad exprimendum inconstantiae vitium.

Index Adagiorum