Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2298

III. 3Malis ter mala.xcviii

Τοῖς κακοῖς τρὶς κακά, id est Malis ter mala, hoc est digna dignis eveniunt. Hanc paroemiam aiunt ab hujusmodi quadam fabula profectam. Narrant attagines aves, cum primum e Lydia in Aegyptum essent deportatae atque in silvas dimissae, coturnicis vocem edidisse. Deinde evenit, ut desiccato Nili fluminis alveo pestilentia regionem Aegyptiarum infestaret magnamque hominum vim absumeret. Inter haec attagines vocem edere coeperunt humanam et articulatam, aliquanto majorem puerili, dicentes haec verba : Τοῖς κακοῖς τρὶς κακά, id est Malis ter mala. Atque hujus quidem fabulae auctorem citat Athenaeus libro nono Socratem in opere De finibus, sic efferens adagium : Τρὶς τοῖς κακούργοις κακά. [Deipn.] Circumfertur inter Graecas sententias et hic versus :

Ἐσθλῷ γὰρ ἀνδρὶ ἐσθλὰ καὶ διδοῖ θεός,

id est

Viro bono bona largiuntur coelites.

Referuntur et hi senarii ex poeta quopiam in commentariis De audiendis poetis :

Εἱμαρμένον γὰρ τῶν κακῶν βουλευμάτων

Κακὰς ἀμοιβάς ἐστι καρποῦσθαι βροτοῖς,

[Aud. Poet., 23 e] id est

Consilia si quis destinarit improba,

Huic necesse est praemium ferre improbum.