III. 3. Tunc canent cycni, cum tacebunt graculi. xcvii

Τότ᾿ ᾄσονται κύκνοι, ὅταν κολοιοὶ σιωπήσωσι, id est Tum canent cycni, cum tacuerint graculi. Hoc est : tum loquentur eruditi, cum garrulis non erit loquendi locus, aut inter garrulos et obstreperos non est eruditis dicendi locus. Usurpavit adagium Gregorius Theologus, opinor in Epistolis : Παῦσαι καταφλυαρῶν ἡμῶν τῆς σιωπῆς, ἤ σοι παροιμίαν ἐρῶ μάλιστα μὲν ἀληθῆ, μάλιστα δὲ σύντομον, ὅτι τότε ᾄσονται κύκνοι, ὅταν κολοιοὶ σιωπήσωσιν, id est Aut desine tuis nugis obstrepere nostro silentio, aut tibi referam proverbium, ut verissimum, ita brevissimum : Tunc canent cycni, cum tacebunt graculi. Ita nunc loquuntur Cicero, Vergilius, Horatius, et tacent Pero, Philiscus, Mevius, qui vivis illis obstrepebant, tanto loquaciores quanto indoctiores.

Index Adagiorum