III. 3Quid de pusillis magna prooemia ?xcvi
Τί μικρῶν πέρι μεγάλα φροιμιάζῃ; id est Quid de minutis rebus magna texis prooemia ? Ubi quis in re non magni momenti verbosa utitur praelocutione. Nam Athenis interdicebat praeco dicturis in contione, ne vel praefatione vel adfectibus uterentur, rem modo exponerent, ἄνευ προοιμίων καὶ παθῶν, id est absque prooemiis et adfectibus, ut aliquot locis indicat Lucianus. [An., 19] Ad quod allusit etiam Terentius : Etiam prooemium inceptat. [Andr., 709] Et Horatius : Quorsum haec tam putida tendunt ? [Serm., II, 7, 21] Leviter huc alludens Aelius Spartianus in Aelio Vero Et quoniam, inquit, nimis pauca dicenda sunt nec debet prologus enormior esse quam fabula, de ipso jam loquar. Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis ad Cleomenem Cleombroti filium refert, qui, cum alter quispiam uteretur oratione plus satis prolixa, Τί, inquit, μοι μικρῶν πέρι μεγάλα φροιμιάζῃ ; Ὅσον γὰρ εἴη πρᾶγμα, τοσοῦτον καὶ ὁ λόγος, ᾧ χρῆσαι, [Ap. Lac.] id est Quid mihi de parvis magna facis prooemia ? Nam quanta res fuerit, tanta sit et oratio, qua uteris.