III. 3. Cicadis pleni. xcv

Τεττίγων ἀνάμνεστοι, id est Cicadis operti. In gloriosos ac stultos olim dicebatur aut obsoletis ac jam desitis utentes. Antiquitus enim Atticis mos erat capillorum cincinnis aureas cicadas addere, unde et τεττιγοφόροι dicti sunt, hoc indicio significantes αὐτόχθονας esse sese, id est indigenas, quemadmodum et cicadae non aliunde commigrant sicut pleraque alia, sed inibi nascuntur, ubi vivunt. Aristophanes in Nebulis :

Ἀρχαῖά γε καὶ δὴ πολιώδη καὶ τεττίγων ἀνάμεστα

Καὶ Κηκείδου καὶ Βουφονίων,

id est

Prisca haec sane atque obsita canis necnon repleta cicadis

At Cecide cum Buphoniis.

Cecides pervetustus quispiam fuit dithyramborum scriptor, Buphonia item festum priscum et jam olim ob vetustatem desitum. Quae sane omnia proverbiali schemate sunt dicta.

Index Adagiorum