III. 3. Urbanus nihil aequi cogitat. xci

Οὐδὲν φρονεῖ δίκαιον ἀνὴρ ἀστυκός, id est

Urbanus aequi nil bonive cogitat.

Admonet rusticam vitam innocentiorem esse, ut quae sola cum solis habeat commercia terris, contra qui degunt in urbibus, propter contagia negotiorum et hominum astutiores evadere, unde et astuti παρὰ τὸ ἄστυ dicti putantur. Potest et huc accommodari paroemia, quod eximiae morum civilitati et urbanae blandiloquentiae fere comes esse solet astutia. Contra qui moribus sunt subagrestibus, iis plerumque est fides certior animusque sincerior. Versus est senarius, sed depravatus. Et Terentianus Demea ait In astu aliud ex alio venire malum.

Index Adagiorum