III. 3. Extrema extremorum mala. lxxxviii

Ἐσχάτων ἔσχατα κακὰ διαπέπρακται, id est Extrema extremorum mala acciderunt. In ipso schemate sita est proverbii ratio, quemadmodum in initio operis admonuimus. Ad hanc formam pertinere videtur, quod apud Athenaeum libro XV scripsit Hipponax, Κακῶν κακά, id est Malorum mala, pro summis malis. Item, quod quidam Atticam Ἑλλάδος Ἑλλάδα, id est Graeciae Graeciam dixit, quasi dicas Graeciae florem. Quod genus sunt et illa : Ἀγαθῶν ἀγαθίδες et Δεινότερα Δεινίου et Κύντερα Κύντωνος. Hunc sermonis typum Graeci videntur ab Hebraeis mutuo sumpsisse, qui vehementiam et ἐπίτασιν ejusdem dictionis congeminatione significant. Quod genus est illud apud Hieremiam : Ficus bonas bonas et ficus malas malas, cum valde bonas et valde malas velit intelligi.

Index Adagiorum