Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2287

III. 3Ἐσκιμαλίχθαι.lxxxvii

Ἐσκιμαλίχθαι σε χρή. Hoc gestu contumeliam despectumque supremum significabant. Est enim Graecis ἐσκιμαλίσαι medium digitum ostendere contractis caeteris, ignominiae causa, aut strepitu digitorum significare contemptum. Unde et apud Juvenalem, quod alibi retulimus :

Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

Suidas citat ex Aristophane senarium hunc, extat autem ἐν Εἰρήνῃ

Ὁ δὲ δρεπανουργὸς οὐχ ὁρᾷς ὡς ἥδεται,

Καὶ τὸν δορυξόον οἷον ἐσκιμάλισεν;

[Pax] id est

An non vides, ut gestiat falcis faber

Medioque monstret ungue lancearium ?

Quid autem proprie significet ἐσκιμαλίζειν, qui scire cupiet, malo e Suida discat quam ex me. [Lex.] Elegantius magisque proverbialiter ad fortunam, ad eruditionem aut aliud quippiam, quod plane contemnitur, detorquebitur.