III. 3. Etiam dormiens somniat. lxxxi

Ὀνειροπολεῖ καὶ καθεύδων, id est Somniat etiam dormiens, hodie quoque vulgo dicitur, quoties significant aliquem toto pectore rei cuipiam addictum deditumque. Siquidem iis evenire solet, ut quae interdiu voluerint animo, noctu somnient. Aristophanes in Nebulis :

Ὀνειροπολεῖ γὰρ καὶ καθεύδων ἱππικήν,

id est

Et dormiens equestre studium somniat.

De juvene dictum est, qui studio alendorum equorum rem patriam omnem absumpserat. Item paulo superius : Ὀνειροπολεῖ θ᾿ ἵππους, id est Equosque somniat. Dicet aliquis : Quid miri, si quis dormiens somniet ? Sed ὁνειροπολεῖν non tam est somniare quam somnia interpretari et hinc spem concipere aut facere. Porro curam illam juvenis somnium vult videri poeta. Ita bis somniat eadem et vigilans et dormiens. Plautus contra Vigilans somniat ; dixit. Terentius : Num ille somniat / Ea, quae vigilans voluit ? Et apud Horatium Europa sic loquitur :

Vigilansne ploro

Turpe commissum, an vitiis carentem

Ludit imago / Vana ?

Index Adagiorum