I. 3. Mare malorum. xxviii

Κακῶν θάλασσα, id est Mare malorum, dici solitum de calamitatibus immensis et omnigenis ; inde sumptum, quod mare res quaedam est infinita vel quod infinitis aerumnis abundant qui in eo versantur. Euripides in Hippolyto Stephanophoro :

Κακῶν δ᾿ ὁ τάλας πέλαγος εἰσορῶ

Τοσοῦτον, ὥστε μήποτ᾿ ἐκνεῦσαι πάλιν,

id est

Tantum malorum pelagus aspicio miser,

Unde enatandi nulla spes alluceat.

Plautus in Asinaria meretricem et lenam mare vocat tanquam omnium auctores calamitatum,

Mare, inquit, non est mare : vos estis mare acerrimum.

Aeschylus in Supplicibus :

Κακῶν δε πλῆθος ποταμὸς ὣς ἐπέρχεται·

Ἄτης δ᾿ ἄβυσσον πέλαγος οὐ μάλ᾿ εὔπορον,

id est

Agmen malorum fluminis ritu ingruit,

Velutique pelagus altum, ita ut fundo vacet

Nec sine periclo navigetur maximo.

Quin et sacrae literae vim inexhaustam rei cujuspiam significantes abyssum appellant. Itidem divus Chrysostomus Περὶ τῆς ἱερωσύνης lib. VI. Θέα, inquit, τὴν ἄβυσσον τῶν πόνων : Vide, inquit, laborum immensum pelagus.

Index Adagiorum