III. 3. Cum parvula est, bona videtur spina. lxxv

Μικρόθεν ἡ ἄκανθα ἀγαθὴ φαίνεται, id est Cum pusilla est spina, bona videtur. Pueritia semper amabilis. Quemadmodum spina quoque innoxia est atque adeo vesca etiam, donec aetate durescat. Sentit opinor de asparagis. Jactatur et inter theologos illud : Qui major est aetate, major est iniquitate. Sic est humanarum rerum conditio, ut omnia suapte sponte degenerent in pejus. Citatur ex Diphilo  :

Πολιὸς τεχνίτης ἐστὶν ὁ χρόνος, ὦ ξένε,

Χαίρει μεταπλάττων πάντας ἐπὶ τὰ χείρονα,

id est

Est canus artifex, O Jupiter, dies ;

Nam gaudet omneis deteriores reddere.

Index Adagiorum