III. 3. Mutabilior Metra Erisichthonis. lxx

Μεταβλητότερος Μήτρας τῆς Ἐρισίχθονος, id est Mutabilior Metra Erisichthonis. In eum congruit, qui secum non constat, sed subinde aliam atque aliam personam sumit. Extat in priscorum fabulis Metram puellam in varias rerum figuras transfigurari solere. Res autem sic habet. Erisichthon quidam Thessalus absumptis facultatibus ad extremam devenit inopiam. Huic erat filia puella praestanti forma nomine Metra. Quam ubi prostituisset, adulescentes qui commeabant ad illam, varia munera deferebant, alius equos, alius boves, alius verveces. Nam id temporis nondum auri, argenti gemmarumve erat usus. Porro Thessali per jocum dicebant Metram Erisichthonis verti in ea omnia, quae illi ab amatoribus filiae donabantur. Atque hinc proverbium. Fabulam Erisichthonis tractat Ovidius libro Metamorphoseon VIII.

Index Adagiorum