III. 3. Oportet omnibus corydalis. lxvii

Πάσῃσι κορυδάλοισι χρὴ λόφον ἐγγενέσθαι, id est Omnibus galeritis oportet cristam inesse. Citatur ex Simonide et usurpatur aliquoties a Plutarcho, nominatim in vita Timoleontis, in hunc sensum : nullum esse mortalis ingenium, cui non sit aliquod vitium admixtum, ceu perinde secundum hominis naturam sit non carere vitio, ut galeritae naturale est habere cristam. Plutarchi verba subscribam : Ἐπεὶ δὲ χρῆν, ὡς ἔοικεν, οὐ μόνον πᾶσι κορυδαλοῖς λόφον ἐγγίνεσθαι, κατὰ Σιμωνίδην, ἀλλὰ καὶ πάσῃ δημοκρατίᾳ συνκοφάντην, id est Quoniam autem oportet, ut videtur, non solum omnibus galeritis cristam inesse, quemadmodum dixit Simonides, verum etiam omni democratiae sycophantam. Meminit corydi Aristophanes in Avibus, adfingens ex Aesopo lepidam fabulam. Ait enim hanc avem fuisse omnium antiquissimam, videlicet ante natam, quam esset terra, cumque pater illius morbo perisset nec esset sepulcro locus, in capite sepelisse patrem, unde et crista tumuli loco est. Inibi corydo regnum decernitur. In eadem indicat Philocteti cuidam turbinato capite deformato fuisse nomen Corydo. Congruit huic dictum Cratetis, quod refertur apud Laertium, vix esse quenquam, qui prorsus omni vitio careat, sed omnibus malis punicis aliquod inesse granum putre.

Index Adagiorum