III. 3. Theagenis Hecateum. liv

Θεαγένους Ἑκάτειον, id est Theagenis Hecateum. In superstitiosos ac ridicule meticulosos dictum est. Hic Theagenes legitur usque adeo fuisse superstitiosus, ut domi haberet Hecates simulachrum nec usquam pedem moveret nisi illo consulto. Unde et καπνός, id est fumus, est cognominatus, quod magnifice polliceretur, cum esset pauper. Qua de re meminimus alibi.

Index Adagiorum