III. 3. Thericlei amicus. liii

Θηρικλείου φίλος, id est Thericlei amicus. Dictum in bibosos. Thericles primus excogitavit poculum, ut citatur auctor Eubulus. Dictum est autem inventum inventoris vocabulo, siquidem Graeci vitreum poculum Θηρίκλειον vocant auctore Suida. Fertur apud eundem et illud Θηρικλέους τέκνον κύλιξ, id est Thericlis filius calix. Hujus dicti auctorem citat Athenaeus Theopompum in Nemea. Antiphanes Θηρίκλειον ὄργανον appellat. Sed plura super hac re prodidit Athenaeus libro XI ostendens Thericlem Corinthium quempiam aetate Aristophanis comici fuisse figulum, qui nova arte primus e terebintho tornatile poculum finxerit, quod a fictilibus non potuerit dignosci. Cujus rei meminit Theophrastus in libris De plantis. Poculum erat satis profundum, auriculis brevibus, ut ad ilia gestari posset, ad uteri effigiem imitatum, quemadmodum refert idem Athenaeus, et incertum utrum poculo nomen sit inditum ab homine an homini a poculo. Alii malunt Thericleum dictum διὰ τὸ δορὰς θηρίων αὐτῷ ἐντετυπῶσθαι, id est Quod ferarum pelles illi fuerint insculptae. Pamphilus Alexandrinus mavult hinc dictum, quod Bacchus hoc poculo libans feras exturbare soleat. Sed nominis controversiam relinquamus. Illud constat, ejusmodi poculi genus postea dictum Thericleum, insuper et crateres dictos Thericleos. Similiter et intus lignea, foris inaurata pocula nihilo minus Thericlea vocata, quae Callimachus χρυσόκλειστα dixit. Immo quicquid novo artificio reperisset aliquis, Thericleum appellabatur. De patinis Thericleis meminit Plutarchus in apophthegmatis Scipionis minoris tanquam de re singulari ac preciosa.

Index Adagiorum