III. 3. Cum Nibas coccyssaverit. xlvii

Ὅταν Νίβας κοκκύσῃ, id est Cum Nibas coccyssaverit. Simillimum illi : Ad Greacas Calendas. Tradunt in Thessalonica Macedoniae civitate vicum esse, cui nomen Nibas, ubi galli nunquam vocem edant, quemadmodum et cicadae mutae sunt alicubi. Porro quod illic locus addit gallinaceo, id ars effecit, addito collo circulo e sarmentis auri, si qua fides Plinio, qui hoc retulit libro 29., capite 4. Hesychius addit Nibades dici capras cristatas, ut ab iis expectetur τὸ κοκκύζειν, quod est gallinaceorum.

Index Adagiorum