I. 3Ubi amici, ibi opes.xxiv
Plautus in Truculento :
[Truc., 885] Citatur et a Fabio proverbii vice libro Oratoriarum institutionum quinto. [Inst., V, 11, 41] Sensus est potiores esse amicos quam pecuniam et ad vitae praesidium plus habere momenti amicos citra pecuniam quam absque amicis opes. Unde et apud Scythas auctore Luciano is habebatur ditissimus, qui certissimos et optimos amicos possideret. [Tox., 9] Verum si quis ad hujus seculi mores respiciat, adagium invertendum existimabit : ubi opes, ibi amici. Quandoquidem :Verum est verbum quod memoratur : ubi amici, ibidem opes.
[Pont., II, 3, 8] etVulgus amicitias utilitate probat.
[Pont., II, 3, 19-21] Prostat et in quaestu pro meretrice sedet.Illud amicitiae quondam venerabile nomen