III. 3. Duos insequens lepores neutrum capit. xxxvi

Ὁ δύο πτῶκας διώκων οὐδέτερον καταλαμβάνει, id est Qui duos insectatur lepores, neutrum capit. Hujus proverbii sensus est : Qui simul duplex captat commodum, utroque frustratur. Effertur in Graecorum collectaneis et citra figuram : Δυοῖν ἐπιθυμήσας οὐδετέρου ἔτυχες, id est Ambo concupiscens neutrum assecutus es.

Index Adagiorum