III. 3. Signum bonum aut certe malum. xxxv

Σύμβολος ἀγαθὸς ἢ καὶ φαῦλος, id est Signum bonum aut certe malum. Ubi quis de re incognita divinat incertus. Symbolum aiunt augurium appellari, quod sumitur e sternutamentis, id autem ad Cererem pertinebat. Et hominis primum occursum, ex quo signum aliquod eventus captabant, symbolum appellabant. Caeterum hic loquendi color divinis olim familiaris erat, testibus Homero et Platone. Item apud Horatium Tiresia : Quicquid dicam, aut erit aut non.

Index Adagiorum