III. 3. Marinam auditionem fluviali abluit sermone. xxvi

Ἁλμυρὰν ἀκοὴν ἀπεκλύσατο ποτίμῳ λόγῳ, id est Salsuginosum sermonem potabili diluit oratione. Ubi, quod erat audire molestum, id diversa oratione velut edulcatur. Quod erat gustus, id traductum est ad aures. Etenim quod palato aqua marina, id auribus oratio tristis aut contumeliosa. Item, quod palato liquor fontanus, id auditui sermo placidus ac benignus. Usurpat adagium Plato in Phaedro : Ἐπιθυμῶ ποτίμῳ λόγῳ οἷον ἁλμυρὰν ἀκοὴν ἀποκλύσασθαι, id est Cupio sermonem velut amarum potabili sermone diluere. Item Athenaeus Dipnosophistarum libro tertio : Ἐπὶ τούτοις λεχθεῖσιν ὁ Κύνουλκος πιεῖν ᾔτησε δικόκταν, δεῖν λέγων ἁλμυροὺς λόγους γλυκέσιν ἀποκλύζεσθαι νάμασιν, id est His dictis Cynulcus poscit decoctam, dicens amaros sermones dulcibus lymphis oportere diluere. Cynulcus usus est voce Romana, cum Graece loqueretur, siquidem Ulpiano indignanti, quod voce insolenti ac barbara uteretur, respondit se in urbe Roma usum esse vocabulo urbis Romae vernaculo. Nam illic sic loquebantur : poposcit frigidam, poposcit calidam aut decoctam, subaudientes aquam.

Index Adagiorum