III. 3. Nunc ipsa floret Musa. xxiv

Αὐτὴ νῦν ἀνθεῖ ἡ Μοῦσα, id est Nunc ipsa floret Musa. Superiori simillimum. Ubi quid erudite, facunde, venuste dictum aut scriptum videbitur, quasi Musis bene fortunantibus. Et hoc venustius fiet per ironiam, ubi quis sibi videtur mirifice dicere, cum dicat insulsissime.

Index Adagiorum