III. 3. Aquilam cornix provocat. xviii

Ἀετὸν κορώνη ἐρεσχελεῖ, id est Aquilam cornix provocat. Tradunt peculiare cornicibus esse irritare aquilam. Verum illa negligit provocantem, intelligens nimirum sibi ab illa noceri non posse. Locus igitur fuerit adagio, si quando leviusculus quispiam homuncio, qui neque prodesse queat neque laedere, maximis viris oblatrat. Quemadmodum Menelaus apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi de vatibus :

Κοὐδέν γ᾿ ἄχρηστον οὐδὲ χρήσιμον παρόν,

id est

Ac nihil habet nec utile nec inutile.

Index Adagiorum