III. 3. Pellenaea tunica. xvii

Πελληναῖος χιτών, id est Pellenaea vestis. De prisco cultu. Pellene pervetusta Achaiae civitas, Protei patria, in qua diversae vestimentorum formae fieri consueverunt, attestante Suida. Julius libro De rerum vocabulis septimo prodidit laenas Pellenicas olim nobiles fuisse, adeo ut in Junoniis ludis ac certaminibus victori lacerna Pellenica praemii vice daretur. Adstipulatur Strabo libro Geographiae VIII. Diversum igitur videtur illi, quod alibi diximus, Munus Levidense. Lepidius erit, si per ironiam adhibeatur. Veluti si cui pro laboriosis ac diutinis officiis vile munusculum missum sit, dicamus Πελληναῖον χιτῶνα contigisse. Romae quoque vestes xeniorum loco missitari solitas indicat Juvenalis.

Index Adagiorum