III. 3. Plures adorant solem orientem quam occidentem. xv

Πλείους προσκυνοῦσι τὸν ἥλιον ἀνατέλλοντα ἢ δύνοντα, id est Plures adorant solem orientem quam occidentem. Juveni magis adhaeretur quam seni. Plutarchus scribit Pompeium hoc adagio minatum Cinnae. Sensit autem Pompeius se solem esse orientem, nimirum juvenem in dies magis fama crescentem, illum occidentem, utpote adfecta jam aetate et cujus dignitas gloriaque jam consenesceret. Caeterum quod Pompeius erat Cinnae, hoc Caius Caesar post fuit Pompeio. Simile quiddam Athenaeus libro tertio ex poeta quopiam : Οὐκ ἀείδω τὰ παλαιά, καινὰ γὰρ ἅμα κρείσσω, νέος ὁ Ζεὺς βασιλεύει, id est Non cano vetera. Nova si quae sunt, eadem et meliora sunt. Jupiter qui juvenis est regnat. Mos erat antiquis adorare solem, quem deum existimabant, et a Persis praecipue colebatur, nomine Mithrae, idem apud Aegyptios Osiridis, apud Graecos Apollinis, apud alios aliis atque aliis nominibus. Hunc orientem salutabant religionis causa. Quem morem tradit Socrati fuisse Plato. Ferunt et ab elephantis adorari solem in exortu. Salutabatur et occidens, sed a paucioribus. Habet et cujusque hominis aetas suam vesperam, quae simul atque advenit, juventae gratia vertitur in taedium. Ita senex quidam apud Alexidem :

Ἤδη γὰρ ὁ βίος οὑμὸς ἑσπέραν ἄγει,

id est

Mea quippe seram vita ducit vesperam.

Sub occasum autem solis incumbunt umbrae, unde Euripides :

Τί δ᾿ ἄλλο ; φωνὴ καὶ σκιὰ γέρων ἀνήρ.

Quid aliud atque vox et umbra vir senex ?

Index Adagiorum