Adagiorum Chiliades

Adagium 2213

III. 3.Priusquam mactaris, excorias.xiii

Πρὶν ἐσφάχθαι δέρεις, id est Priusquam mactaris, excorias. Dicendum, ubi quid praepostere fieri videtur. Videri potest ex Homero sumptum, apud quem saepe excoriatur taurus, priusquam occiditur : figura, quam grammatici πρωθύστερον appellant. Finitimum illi, quod alibi retulimus, Actum agere. Nam id etiam adagium M. Tullius putat ad consilii praeposteri significationem pertinere. Sic enim scribit in dialogo De Amicitia : Praeposteris enim utimur consiliis et acta agimus, quod vetamur veteri proverbio.