III. 3. Dicas tria ex curia. vii

Εἴποις τὰ τρία παρὰ τῆς αὐλῆς, id est Dicas tria de curia. Antiquitus qui judicum sententiis fuissent ad capitale supplicium condemnati, priusquam ad mortem ducerentur, ea facultas concedebatur, ut vino ciboque expleti tria quaedam, quaecumque libitum esset, dicerent. Quae simul atque dixissent, promulgata damnatione producebantur ad supplicium. Αὐλήν enim olim vocabant eum locum, quo damnati ducebantur, quem neoterici ἀρχεῖον appellant. Apud Suidam legitur παρὰ τῇ αὐλῇ, dandi casu, id est juxta curiam sive juxta saeptum. Usum adagii apud neminem adhuc reperi. Conjicio dici solitum, ubi quis petulantius loqueretur, sed magno suo malo, aut exitium imprecaretur alicui. Adagium refertur a Zenodoto.

Index Adagiorum