III. 3. Ἄζηλος πλοῦτος. vi

Ἄζηλος πλοῦτος vocabatur, cum quis suas dotes ignoraret. Veluti si qua, formosa cum sit, putida esset tamen sibique displiceret. Aut si quis facundus infacundus sibi videretur. Porro felicitatis non minima pars est, ut quisque sua norit bona. Proinde Maro :

O fortunatos nimium, bona si sua norint,

Agricolas.

Opinor esse finitimum illi : Ὁ τυφλὸς πλοῦτος, id est Caecae divitiae. Nam ζηλοῦν aliquoties idem est quod admirari atque felicem ducere. Unde ἀρίζηλον vocant conspicuum et illustre. Cui diversum est ἄζηλον, quod nemo miratur. Quis autem miratur quod est abditum ac retrusum ? Plutarchus in vita Lycurgi facit Theophrastum hujus dicti auctorem ; laudat enim Lycurgum, qui suis institutis effecisset, ut apud Spartanos divitiae nec essent obnoxiae furibus ac praedonibus, quod ille vocat ἄσυλον, nec admirabiles quod appellat ἄζηλον, nec omnino pro divitiis haberentur, quod ille vocat ἄπλουτον πλοῦτον, quasi dicas inopes opes. Verum ipsa Plutarchi verba subscribam, vel in hoc quo perspicuum fiat, quanta gratiae parte fraudetur, qui malit auctores in aliam linguam versos legere quam sua lingua loquentes audire : Μέγα μὲν οὖν καὶ τοῦτο ἦν, μεῖζον δὲ τὸ τὸν πλοῦτον ἄσυλον, μᾶλλον δὲ ἄζηλον, ὥς φησι Θεόφραστος, καὶ ἄπλουτον ἀπεργάσασθαι τῇ κοινότητι τῶν δείπνων. Addit inibi Plutarchus his ex rebus extitisse dictum illud celebre, Plutum ex omnibus civitatibus, quae sub sole sunt, in una Sparta servari τυφλόν, id est caecum, ac repositum non aliter quam tabulam anima carentem et immobilem. Ex hisce verbis simul et illud colligitur, idem pollere τυφλὸς ὁ πλοῦτος καὶ ἄζηλος ὁ πλοῦτος. Caecum enim dicitur non solum quod non videt, verum etiam quicquid luce caret. Quanquam autem festiviter proverbium detortum est ad Spartanorum frugalitatem, tamen quadrat potius in eos, qui suas opes sibi possident easque recondunt aut defodiunt etiam. Aristophanes in Contionatricibus ἀφανῆ πλοῦτον appellat nummos in arca reconditos. Nam domus et agri celari non possunt. Nullus usus est picturae repositae, nihilo major divitiarum abstrusarum. Nam in usum paratae sunt opes. Sic Flaccus in Odis :

Nullus argento color est avaris

Abdito terris.

Et Pindarus in Nemeis hymno primo : Οὐκ ἔραμαι πολὺν ἐν μεγάρῳ πλοῦτον κατακρύψας ἔχειν, ἀλλ᾿ ἐόντων εὖ τε παθεῖν καὶ ἀκοῦσαι φίλοις ἐξαρκέων, id est Non desidero multas in aedibus opes habere abstrusas, sed his quae adsunt bene frui ac bene audire amicis suppeditans.

Index Adagiorum