III. 3. Salaminia navis. iv

Σαλαμινία ναῦς, id est Salaminia navis, de praevelocibus dictitatum est. Celebratur enim vel in primis navale bellum adversus Xerxem gestum apud Salaminem, sive quod ex triremibus altera Salaminia vocare consuevit, altera Πάραλος. Aristophanes in Avibus :

Ἶρις ταχεῖα, Πάραλος ἢ Σαλαμινία.

Unde et Bacchus eo, quem modo citavimus, loco ἀσαλαμίνιον appellat sese, quod bellicarum rerum ac remi ducendi esset ignarus. Allusit autem poeta, sicut opinor, ad proverbium, quod alibi retulimus, Δεῖ κώπην ἐλαύνειν τὸν εἰδότα, id est Oportet ducere remum eum qui norit. Plutarchus in vita Periclis navim robustam et in qua velut in triariis ultimum sit praesidium, Salaminiam appellat : Οὐδ᾿ αἰεὶ παριὼν εἰς τὸ πλῆθος, ἀλλ᾿ ἑαυτὸν ὥσπερ Σαλαμινίαν τριήρη, φησὶ Κριτόλαος, πρὸς τὰς μεγάλας χρείας ἐπιδιδούς, id est Nec semper obambulans in turba, sed veluti Salaminiam triremem, ut inquit Critolaus, sese ad majorem rerum usum praebens. Scholia, quae feruntur in Aristophanem, tradunt Athenis duas fuisse naves usui publico destinatas, e quibus Salaminia subveheret ad judicium evocans, Paralus aveheret. Nam Theoris eos vehebat, qui voti aut religionis ergo Delphos aut alio quopiam proficiscerentur.

Index Adagiorum