III. 3Assidua stilla saxum excavat.iii
Ῥανὶς ἐνδελεχοῦσα κοιλαίνει πέτραν, id est Stillicidium perpetuum saxum excavat. Admonet nihil esse tam durum, quod non emolliat, nihil tam arduum, quod non efficiat assiduitas. Quandoquidem stilla aquae, nimirum res tam tenuis ac levis, saxum etiam durissimum exhauriat, quod vix ferro possis evincere. Plinius tradit inveniri silices formicarum pedibus attritas, idque gravissimum exemplum esse putat, quantam vim habeat assiduitas. [Hist. Nat.] Menander apud Stobaeum :
[Flor., III, 29, 19] id estΠάντα γὰρ
Ταῖς ἐνδελεχίαις καταπονεῖται πράγματα,
Ovidius :Nam vinci solent
Assiduitate quaelibet negotia.
[Ars Am., I, 475] Galenus Περὶ κράσεων libro tertio eandem sententiam refert carmine heroico : Οὕτω δήπου κἀκεῖνο καλῶς εἰρῆσθαι δοκεῖ·Quid est magis durum saxo, quid mollius unda ?
Dura tamen molli saxa cavantur aqua.
[Simpl., 3, 4] Id est Ita nimirum et illud recte dictum videtur :Πέτραν κοιλαίνει ῥανὶς ὕδατος ἐνδελεχείῃ.
Huc adferunt Homeridae, quod, cum poculum plenum caeteri vix tollerent a mensa, solus Nestor facile nulloque negotio sustulerit, cum esset admodum senex ex viribus multis inferior, verum hoc illi dabat usus et exercitatio. Nam Homerus facit Nestorem φιλοπότην. Homeri carmen sic habet :Stillula mollis aquae lapidem assiduo cavat ictu.
[Od., XI, 636] id estἌλλος μὲν μογέων ἀποκινήσασκε τραπέζης
Πλεῖον ἐόν, Νέστωρ δ᾿ ὁ γέρων ἀμογητὶ ἄειρεν,
Quae sententia non solum accommodari potest ad assiduitatem, sed huc quoque, quod ea facile facimus, quae libenter facimus.Vix alii poculum poterant sustollere mensa
Plenum, at grandaevus Nestor facile abstulit illud.