Adagiorum Chiliades

Adagium 2202

III. 3Sarone magis nauticus.ii

Σάρωνος ναυτικώτερος id est Sarone magis nauticus. Aiunt hunc fuisse deum quempiam nauticum. Unde et Saronico mari cognomen inditum. Congruet in horrido cultu hominem et moribus feris, quod genus nautas plerosque videmus esse, aut in negotiatorem per omnia maria volitantem. Meminit et Saronis et ab hoc cognominati maris Aristides in Themistocle : Οὐδ᾿ ἵνα τὸν πάντα χρόνον τὴν θάλατταν οἰκῶσιν, ὥσπερ τὸν Γλαῦκόν φασι τὸν Ἀνθηδόνιον ἢ τὸν Σάρωνα τὸν ἐπώνυμον τοῦ πελάγους, [Quat.] id est Nec uti per omne tempus in mari habitent, quemadmodum aiunt facere Glaucum Anthedonium et Saronem mari cognominem. Pausanias in Corinthiacis Saronis facit mentionem, qui Althepiae regioni maritimae imperavit. Huic diversum, quod ait in Ranis Aristophanes :

Πῶς δυνήσομαι

Ἄπειρος, ἀθαλαττώτατος, ἀσαλαμίνιος

Ὢν εἶτ᾿ ἐλαύνειν; id est

Quonam modo

Potero imperitus et a mari alienissimus,

[Ran.] Salaminis expers atque navim agere rudis ?