III. 2. Umbra pro corpore. xcviii

Σκιὰ ἀντὶ τοῦ σώματος, id est Umbra pro corpore. Quoties aliquis magnum quiddam videbitur assecutus, cum nihil tandem auferat praeter titulum aut spes meras. Mutuo sumptum ab Aesopica fabula de cane qui, dum umbram carnium, quod ea major appareret, captat, veras amisit carnes. Eam quidem iambico carmine Gabrias quidam utcumque complexus est hoc pacto :

Φέρων γε ποταμοῦ πλησίον κύων κρέας

Κύψας ἑαυτὸν ἄλλον εἰς ὕδωρ βλέπει.

Χανὼν δὲ λοιπὸν τοῦ κάτω λαβεῖν κρέας

Ἀπεστερεῖτο καὶ τοῦ, οὗπερ ἐκράτει,

id est

Juxta fluentem deferens carnes canis,

Dum pronat os, in amne conspicit alteras

Et hians deorsum, ut easce carnes prenderet,

Amisit has quoque, quas tenebat antea.

Index Adagiorum