III. 2. Quid Achivos a turre judicatis ?. xciii

Τί τοὺς Ἀχαιοὺς ἀπὸ τοῦ πύργου κρίνετε; id est

Cur Judicatis Danaidas de moenibus ?

Dici conveniet, quoties quis pronuntiat de re non satis accurate considerata. Aristides in Themistocle : Τί ταῦτα τοὺς Ἀχαιοὺς ἀπὸ τοῦ πύργου κρίνομεν; id est Quid in his Achivos de turre judicamus ? Sumptum apparet ex Iliados Γ, quo loco Priamus in moenibus Trojanorum accersitam Helenam percunctatur, quinam essent, quos procul in Graecorum exercitu conspiceret, et Agamemnonis formam laudat ad hunc modum :

Ὅς τις ὅδ᾿ ἐστὶν Ἀχαιὸς ἀνὴρ ἠΰς τε μέγας τε;

Ἤτοι μὲν κεφαλῇ καὶ μείζονες ἄλλοι ἔασι,

Καλὸν δ᾿ οὕτω ἐγὼν οὔ πω ἴδον ὀφθαλμοῖσιν,

Οὐδ᾿ οὕτω γεραρόν, βασιλῆϊ γὰρ ἀνδρὶ ἔοικεν,

id est

Ille quis est, cedo, Graius homo magnusque bonusque ?

Sunt alii hunc, fateor, superantes vertice plures ;

Verum aeque pulchrum memini me cernere nunquam

Nec reverendum aeque ; regem praeferre videtur.

Nec inconcinne torquebitur ad eos, qui in tuto constituti de iis judicant, qui in periculo versantur. Quemadmodum faciunt ii, qui in turre aut vallo sedentes otiosi spectant judicantque praeliantes ac in multis animi robur aut consilium desiderant, quod ipsi nequaquam praestaturi forent, si in eodem discrimine versarentur. Aristides in Themistocle : Οὐ μήν, οὐχ ὅμοιον ἐν μέσῃ τῇ θαλάσσῃ περὶ τῶν ἐν τῷ πλοίῳ λέγειν καὶ τὴν εὐψυχίαν τὴν αὑτοῦ δεικνύναι, καὶ καθήμενον ἔξω τῆς ζάλης ὑπὸ τῷ τειχίῳ, id est Atqui non parvi refert, si quis medio in mari de iis loquatur, qui in navi sunt, animique praesentiam demonstret, sedensque procul a procella intra parietes.

Index Adagiorum