Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 2191

III. 2.Praesentem mulge, quid fugientem insequeris ?.xci

Τὴν παρεοῦσαν ἄμελγε, τί τὸν φεύγοντα διώκεις; id est

Praesentem mulgeto, quid insequeris fugientem ?

Heroicus proverbialis admonens praesens lucrum non omittendum spe commodorum, quae non item ad manum videntur esse. Sumptum est ex Cyclope Theocriti. Scholiastes citat consimilis sententiae versum Hesiodium :

Νήπιος ὃς τὰ ἑτοῖμα λιπὼν τἀνέτοιμα διώκει,

[Schol. Idyll., 11, 75] id est

Stultus qui non prompta sequens jam prompta relinquit.

Existimat eundem habere sensum, quod alibi nobis dictum est, Τὸν θέλοντα βοῦν ἔλαυνε.