III. 2. Athos celat latera Lemniae bovis. xc

Ἄθως καλύπτει πλευρὰ Λημνίας βοός, id est

Athos obumbrat latera Lemniae bovis.

Ubi quis officit aut molestus est aut gloriam cujuspiam obscurat aut alioquin obsistit. Tradunt in Lemno bovis fuisse simulachrum ingens, candido factum lapide. Id Athos mons tametsi longo dissitus intervallo tamen ob summam celsitudinem obscurat umbra sua. Est autem Athos Thraciae mons ingens, adeo ut umbram jaciat ad stadia trecenta, teste Stephano. Meminit hujus Apollonius Argonauticôn libro primo :

Ἦρι δὲ νισσομένοισιν Ἄθω ἀνέτελλε κολώνη

Θρηικίη, ἣ τόσσον ἀπόπροθι Λῆμνον ἐοῦσαν,

Ὅσσον ἐς ἔνδιόν κεν ἐΰστολος ὁλκὰς ἀνύσσαι,

Ἀκροτάτῃ κορυφῇ σκιάει, καὶ ἐς ἄχρι Μυρίνης,

id est

Solis ad exortum vada salsa secantibus alto

Vertice sese ostendit Athos, mons Thracius, is qui

Dissitus a sacra tanto discrimine Lemno,

Quantum alata die valeat transmittere navis,

Hanc tamen aerii contingit verticis umbra.

Quin longinquam etiam pertingit ad usque Myrinen.

Proverbii meminit et Plutarchus in Moralibus, cum alias tum in commentario, quem inscripsit De facie apparente in orbe lunae, testans umbram porrigi per septingenta ferme stadia. Theocriti scholiastes versiculum hunc citat ex Sophocle :

Ἄθως σκιάζει νῶτα Λημνίας ἁλός,

id est

Athos obumbrat terga Lemnii maris.

Index Adagiorum