I. 3. Manum de tabula. xix

M. Tullius in epistola quadam : Heus tu, manum de tabula ! magister adest citius quam putaramus. Videtur autem hac proverbiali figura manum de tabula admonuisse, ut desisteret a scribendis dicteriis. Allusum autem apparet ad Apellis nobilissimi pictoris dictum. Qui cum Protogenis opus immensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur, ait omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora, sed uno se praestare, quod manum ille de tabula nesciret tollere, memorabili praecepto nocere saepe nimiam diligentiam. Haec Plinius libro XXXV, cap. X. Proinde si quando admonebimus, ut recedat aliquis ab opere negotioue, quod in manibus habet, jubebimus illum manum de tabula tollere. Peculiariter autem conveniet in quosdam scriptores plus satis accuratos et morosae cujusdam diligentiae, qui sine fine premunt suas lucubrationes semper aliquid addentes, adimentes, immutantes, et hoc ipso maxime peccantes, quod nihil peccare conantur.

Index Adagiorum