III. 2. A lupi venatu. lxxxvi

Ἀπὸ λύκου θήρας, id est A lupi venatu. Dici solitum, ubi quis protinus re infecta discedit. Aut de negotio molesto et agresti. Neque enim tutum est lupum insequi, neque is facile capitur, cum reliquarum ferarum venatus non vulgarem adferant voluptatem. Meminit Suidas.

Index Adagiorum