III. 2Scabrosior leberide.lxxxiii
Κεντρότερος λεβηρίδος, id est Asperior leberide. De vehementer asperis et insuavibus. Nam leberis Graecis dicitur exuvium illud vel serpentum vel piscium exuentium senectam, quod et σῦφαρ vocatur ; id autem asperrimum esse constat, nimirum ob summam siccitatem. Refertur a Suida. [Lex.]