III. 2. Aliud noctua sonat, aliud cornix. lxxiv

Ἄλλο γλαύξ, ἄλλο κορώνη φθέγγεται, id est Aliud noctua, aliud cornix sonat, vel Alia noctuae, alia vox cornicis. Accommodari potest vel ad eos, qui decertant cum longe praestantioribus, vel ad illos, inter quos ob morum ingeniique pugnantiam minime convenit. Sive cum est alius alio longe facundior. Quemadmodum enim avem, etiamsi non videas, tamen e cantu licet dignoscere, ita stilus diversus prodit ψευδεπιγραφίαν. Nullum enim est auctorum genus, ubi non reperias notha quaedam et subditicia τοῖς γνησίοις admixta. Falsum titulum cuivis licet adscribere. Caeterum ipsa dictio, quae vix unquam eadem duobus accidit, prodit aut rejicit auctorem.

Index Adagiorum