III. 2. Aliis lingua, aliis dentes. lxxii

Ἄλλοισι γλῶττ᾿, ἄλλοισίν εἰσι γόμφιοι, id est

His lingua, at illis sunt molares invicem.

De loquacibus et edacibus dici consuevit. Quemadmodum non raro fit in conviviis, ut aliis garrientibus et fabulis potius quam cibis intentis, alii interim taciti strenue quod appositum est devorent. Venustius erit, si longiuscule detorqueatur, veluti si quis minetur se facto nociturum ei, qui verbis dumtaxat laeserit. Poetis est lingua, qua invehantur ; at principibus sunt molares, quibus eos conficiant.

Index Adagiorum