III. 2. Hamaxiaea. lxix

Ἁμαξιαῖα proverbiali verbo dicebantur ampla magnificaque. Perinde sonat, quasi Latine dicas plaustralia, id est tanta, ut justum plaustri onus videri possint. Unde ἁμαξιαῖα ῥήματα dictitabant eo pacto, quo Flaccus dixit sesquipedalia verba. Quod genus sunt illa apud Aristophanem in Vespis :

Ὀρθροφοιτοσυκοφαντοδικοταλαιπώρων τρόπων.

Apud Plautum item in Curculione militis nomen Therapontigonoplatagidorus, quo se trapezita ait saepenumero quatuor totas explevisse ceras, dum scribit in suis rationibus. Extat jocus cujusdam in Hermetem quempiam hujuscemodi sesquipedalium verborum affectatorem :

Gaudet honorificabilitudinitatibus Hermes

Consuetudinibus, sollicitudinibus.

Athenaeus libro X referens olim taxatam fuisse Thessalorum edacitatem coenas illorum vocat ἁμαξιαίας sive καπανικάς; adfert carmen Aristophanis ἐν Ταγηνισταῖς :

Τί πρὸς τὰ Λυδῶν δεῖπνα καὶ τὰ Θετταλῶν;

Et rursus :

Τὰ Θετταλῶν μὲν πολὺ καπανικώτερα,

id est

Ad Lyda quid seu Thessalica convivia ?

Thessalica sunt multo magis plaustralia.

Porro Thessali vehicula dicunt καπάνας. Item libro VII tradit apud Sicyonios congros capi permultos ἀνδραχθεῖς, hoc est tantae magnitudinis, ut justo pondere bajulum onerent, nonnullos etiam ἁμαξιαίους, hoc est justum onus vehiculi. Quin et Αἰγιναῖα dicta sunt ingentia, vel a talento, quod apud illos habebatur majus caeteris, vel a sarcinis negotiatorum varias complectentibus merces, quae Hesychius testatur Graecis dici Αἰγίναια (sic enim scriptum est antepenultima acuta), eas sarcinas qui commercantur appellari Αἰγινοπώλας. Addit et nomisma quoddam argenteum ingens dici Graecis Αἰγίναιον.

Index Adagiorum